- CUCULLATAE Vestes
- CUCULLATAE Vestesdictae vulgo, quae cucullos habebant. Isidorus, Casula est vestis cucullata dicta per diminutivum a casa, quod totum hominem tegat, quasi nunor casa. Sic Loricae cucullatae, quae cum cucullis erant et totum hominem a capite contegebant usque ad pedes, etc. Salmas. ad Vopisc. in Bonoso, c. ult. A cucullo seu cuculla, veste Scriptoribus Latinis notâ, quâ scil. caput operiebatur. Posterioris vero aevi Scriptoribus plerumque Monachicam vestem notat, quae alias casula quoque et capa dicta est, et duorum digitorum mensuram non excedere iubetur, apud Ardonem in Vita S. Benedicti Abbat. Anianae num. 40. a Flocco vero, Gall. Froc distinguitur, in Concil. Viennensi, apud Haefrenum. In specie vero Cuculla memorialis dicitur Innocentio III. l. 2. Ep. 12. ea, quam deferre iubebantur Canonici Regulares, qui Ordinem Regularem Canonicorum, sine Abbatis licentia, deseruerant et Monasticum susceperant: ii enim in Choro ultimi sedere, in memoriam, et poenam desertionis, iubebantur. Quippe id erat contra Sanctiones Eccles. Concilium Aquisgran. Ne Canonici cucullas Monachorum induant, etc. Vide Car. du Fresne, in Glossar. et Macros Fratr. in Hierolex. quorum is Cucullatos S. Aemilianum Confessorem et Petrum Abaelardum, aliquot Scriptoribus appellatos, observat.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.